monumenta.ch > Plinius > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 91
{LXV} Holosteon sine duritia est herba, ex adverso appellata a Graecis sicut fel dulce, radice tenuis usque in capillamenti speciem, longitudine IIII digitorum, ceu gramen foliis angustis, adstringens gustu. nascitur in collibus terrenis. usus eius ad vulsa, rupta in vino potae. volnera quoque conglutinat, nam et carnes, dum cocuntur, addita. -